monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 34
{XXII} Arborum differentia placet terebinthina odoratissima atque levissima, nationum Cypria et Syriaca, utraque mellis Attici colore, sed Cypria carnosior crassiorque. in sicco genere quaerunt ut sit candida, pura, perlucida, in omni autem ut montana potius quam campestra, tamen aquilonia potius quam ab alio vento. resolvitur resina ad vulnerum usus et malagmata oleo, in potiones amygdalis amaris.